Epistola II ad Corinthos*

Caput 5: Versus 10

Ut referat unusquisque.Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim:prout gessit in corpore,non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit.Suademus.Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit
(* Traductions européennes)